Is et assectatores eius censent fieri posse ut in lycaeis hodiernis eadem docendi ratio adhibeatur quae olim ab humanistis. Quod si magistri facerent, discipuli sponte et hilariter discerent, sic enim discebant discipuli veteres. At ratio habenda est generis discipuli qui scholas humanistarum frequentaverunt. Qui cum paucissimi et nobilissimi essent, ingentibus viribus studiis suis incumbere volebant ne patrum, qui ingens pretium magistro sovebant, spem fallerent. Ceteri autem pueri, qui studia peragere aut non poterant aut nolebant, aut qui paupiores erant, laboribus communibus plerique, nonnulli artificiis destinabantur. Nemo illius aetatis scholam adire cogebatur. Aut discerent, aut discederent, ut dicebatur. Hodie vero omnes pueri puellaeque villissimi generis cum in commune cogantur, maior eorum pars multos annos nihil agens languescit, eis paucissimis, qui studiosiores sunt, nocent et magistrum impediunt quominus veterum rationem docendi adhibeat. Ipsi quidem magistri viles sunt neque veteribus magistris, hominibus doctissimis, conferendi sunt. Quae omnia aliter in illa praeclara Miragliae academia sunt: discipuli undique conveniunt suo impensu, magistri peritissimi sunt, ergo mirare non licet quam cito et quam bene linguas antiquas discant.