De ludo romano aestivo



  • Julius omnibus s. d.

    Octodecim dies ab initio mensis Julii Romae fui, ut linguae latinae studerem loquando.
    Illic enim erat ludus Scholae Polis (Institut Polis) qui quotannis linguas antiquas docet in Universitate Santae Crucis Romae.
    Cum primum Universitatem adveni, tres greges a magistris secundum facultatem discipulorum facti sunt. Fui in grege tertio qui est summus, ubi duodecim eramus. In ludo, institutio modo latine ducta est. Libro qui Lingua latina per se ilustrata appelatur plerumque usi sumus, quem legimus a capitulo XX usque ad capitulum XXX.
    Puto linguam loqui audireque mihi profuisse. Multas res novas didici, melioremque linguae latinae apprehensionem nunc habere mihi videtur.

    Nolite timere emendare quod scripsi, aut me rogare de experientia romana.

    Valete,

    Julius

    http://www.polisjerusalem.org/ (infeliciter, modo Anglice)
    http://www.pusc.it/centri/dipartimento-di-lingue/corsi-estivi/latino (Italice, Anglice, Hispanice)



  • Celare, Juli, non possum me aliquantulum tibi invidere, qui non modo Romam isti, sed maxime quia latine alta voce locutus es, quarum rerum nulla iam mihi contigit. Miror magistrum latine docuisse discipulos qui primum volumen rationis orbergiensis non iam perfecerant. Isti magistri re vera peritissimi sunt. Gratias tibi ago quod de hac schola nos certiores fecisti. Vale.


Se connecter pour répondre
 

Il semble que votre connexion ait été perdue, veuillez patienter pendant que nous vous re-connectons.