Hebdomada Papae - Notitiae Vaticanae Latine redditae



  • Eodem fere tempore quam nuntiatum est Nuntiis Finnicis finem tandem impositum esse, certiores facti sumus de novis Vaticanis nuntiis, qui quaque septimana die Sabato emittentur. Videatis hunc nexum:
    https://www.vaticannews.va/it/podcast/rvi-programmi/hebdomada-papae.html
    Molestum est quod textus emissionis in situ interretiali inveniri non potest, tamen pronuntiatus satis clarus est. Dolendum est praeterea de argumento illius emissionis, qui tantum Papam Franciscum eiusque dicta tractant. Melius enim esset si alia insuper genera nuntiorum emitterentur.



  • Me audiente haec verba, non possum quin videam quasi sagittam coniectam in quosdam situs interretiales qui Franciscum vituperare solent (e. gr. LifeSiteNews):

    Ecclesiam a potestatibus mali defendere, qui volunt eam calumniare. Hoc est officium omnis Christiani, supremum munus hominis Dei. Quaedam est notio cui nisus est sermo Pape Francisci, nuntiis apostolicis qui in Vaticano recepti sunt superiore die Jovis occasione conventūs triennalis. De eo loquitur Monia Parente. Legatus Papae peregre non vivit quasi mundanus in nuntiatura reclusus atque ad perpolitam politicam attentus. Nuntius qui homo Dei sit persona est apostolica sedulitate animata qui populo occurit et favet reconciliationi. Decalogum quendam Franciscus tradidit ultra centum legatis pontificis occasione coetūs triennalis ab ipso papa instituto anno 2013. Inter acutiores affirmationes ea eminet quae hortatur nuntios apostolicos ut Ecclesiam ab impetibus defendant. Hanc ob causam, affirmat Franciscus, conciliari nequit status legati pontifici cum malis iudicis dictis absente papa vel cum possessione adversarum paginarum personalium in interreti vel prorsus cum adhesione circulis in papam, curiam atque ecclesiam romanam hostilibus.

    Sed qua de causa voluerunt haec latine dicere? Forsitan quia censent tales homines, qui Francisco non faveant, Latinitatem colere.



  • Quid censes de eorum latinitate ? Saepe Vaticani sacerdotes, qui nunc sunt, linguam latinam flocci non facere, atque eam pessime didicisse audivi.



  • Profecto non adolet merissima latinitate, tamen mihi satis doctus esse videtur ille qui haec composuit. Nonnumquam autem propter temporis exiguitatem non licet scribenti, quamvis docto, optimam loquendi formulam indagare, coactusque uti verbis quae sub manu sunt, latinitate minus apta semonicari cogitur.