Ave!
-
Ave! Ormeaux sum. Circulus latinus Novae Franciae maximum est! dixit veritatem, laetus sum.
-
Salve, amice! Gaudeo quod laetus sis, neque tamen satis constat quis tibi, vel de qua re, veritatem dixerit.
-
Hodie locum felice reperi. Concinnatores nobilis laboris saluto.
-
@Jean-François
Te invicem saluto. Unde huc venisti, canadensisne an gallus es?
-
Canadensis sum et majores Galli sunt. Ab uno anno latinam linguam lego et is locus mihi est opportunitas consuetudinis exercendae.
-
Apud quem magistrum studes linguae latinae? Qua ratione sive libro uteris?
-
In universitate studeo. Per primum annum doctrina est grammaticae studium et facilium scriptorum interpretatio : id magistri ratio est. Sed omne scis quia idem egisti, ex scriptis tuis.
-
Optime quidem. Qua in urbe habitas?
-
Monte Regio habito. Et gentes a pulchra urbe, Quebeco saluto.