Celare, Juli, non possum me aliquantulum tibi invidere, qui non modo Romam isti, sed maxime quia latine alta voce locutus es, quarum rerum nulla iam mihi contigit. Miror magistrum latine docuisse discipulos qui primum volumen rationis orbergiensis non iam perfecerant. Isti magistri re vera peritissimi sunt. Gratias tibi ago quod de hac schola nos certiores fecisti. Vale.