Je le reconnais, puisque c'est l'un de mes psaumes préférés. C'est le psaume 125. 1 Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati. 2 Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes : Magnificavit Dominus facere cum eis. 3 Magnificavit Dominus facere nobiscum ; facti sumus lætantes. 4 Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro. 5 Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent. 6 Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.